- JUSTA
- JUSTAapud Gul. Malmesburiens. Hist. Novell. l. 2. p. 187. Tentavêre primo Regii proludium pugnae facere, quod Iustam vocant, quia tali arte erant periti: monomachia ludicra est, Gall. Ieuste.An ex Lat. iuxta, i. e. prope; quod cominus lanceis aut ensibus res gereretur. Differebat a Torneamento, quod non omnisuniversim ludicra decursio, sed pugna solum, in Torneamento fleri solita, sic diceretur. Adde, quod Torneamentum plurimum et turmatim congredientium, Iusta singulare esset certamen. Unde Nicephor. Greg. bene l. 10. τζούςτραν, quâ voce Graecobarbarâ Iustam appellat, μονομαχίας ἔνδειζιν ἔχειν. Confectâ namque primâ decursione militari et finito omnium, qui aderant, ex utraque parte, praelio, ad singulare certamen, s. ad Iustam, tandem progrediebantur. Sic tradit Ioh. Monachus Maioris Monast. Hist. Gausfridi Ducis l. 1. Normannos, cum a Britonibus quodam in torneamenro victi essent, consusione inopinata de iectos, singulare certamen Britonibus proposuisse. Non semper tamen in solis torneamentis Iustae fiebant, quandoque eitam absque iis indicebantur, vocabanturqueve rum Iustae universales, magnae et plenariae, Gall. Ioustes a tous venanss, grandes et plenieres, ut eas appellat Auctor. Hist. Burcicaldi. At qui in iis primâ vice decertabant, Faecialibus vel heraldis, aliisqueve armorum, ut covant, Officialibus, suum eimum s. cassidem, donativi loco, offerre tenebantur, nisi prius in rorneamentis id ipsum fecissent. Inde natum illud sollenne, Ensem lanceam, non vero Lanceam ensem, inmunem reddere. Miles cuim, sr in Iusta cassidem Faeciali contulerat, non propterea ab cadem in Torneamento denuo exhibenda erat immunis, vit docet ex Tractalu MS. de Torneam. C. du Fresne in Gloss. ubi in Torneamentis dimicare, longe fuisse honorabilius, quam in Iustris; praeterea lanceam eorum proprie fuisse, qui in singularbus certaminibus dimicabant, gladium vero corum, qui in Torneametitis, addit. At Iusta, apud lanfranc. in Decretis pro Ova. S. Bened. c. 8. Ad Celarii ministerium pertinent omnia vase cellarti et coquinae et scyphi et Iustae et catera vasa refectorii: mensurae liquidorum species est, quss iusta mensura, quantum cuique sufficit porus, subministrans, C. du Fresne in Gloss. Vide quoque infra Iustitta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.